zondag 19 september 2021

Die 20 Septembris SS. ANDREÆ KIM TAEGÕN, PRESBYTERI ET PAULI CHÕNG HASANG, ET SOCIORUM, MARTYRUM

Ineunte sæculo XVII, quorundam laicorum industria, primum fides christiana ingressa est in Coream. Fortis ac fervens communitas absque pastoribus, fere tantum a laicis ducta fotaque fuit usque ad annum 1836, quo vertente primi missionarii ex Gallia venientes furtim in regionem intraverunt. Ex hac communitate, in persecutionibus annorum 1839, 1846 et 1866, exorti sunt 103 sancti martyres, inter quos eminent primus presbyter et ardens pastor animarum Andreas Kim Taegõn et insignis apostolus laicus Paulus Chõng Hasang; ceteri vero sunt prævalenter laici, viri ac mulieres, matrimonio iuncti vel non, senes, iuvenes et pueri, qui supplicio affecti pretioso martyrum sanguine copiosa Coreanæ Ecclesiæ primordia consecrarunt.

Ex última Exhortatióne sancti Andréæ Kim Taegõn, presbýteri et mártyris (Pro Corea. Documenta., ed. Mission Catholique Séoul, Séoul-Paris 1938, Vol. I, 74-75)

Fides amore et perseverantia coronatur

Fratres et amíci dilectíssimi, cogitáte et recogitáte: Deus ab inítio témporum cælum et terram et ómnia dispósuit; meditámini dénique quare et quo consílio nominátim hóminem ad imáginem ac similitúdinem suam creáverit.

Si ergo in hoc mundo periculórum miseriæque reférto Dóminum creatórem non agnoscerémus, nihil prodésset nos natos esse nihílque in vita permanére. Quamquam Dei grátia in hunc mundum vénimus paritérque Dei grátia baptísmum recépimus et in Ecclésiam ingréssi sumus itémque Dómini discípuli effécti nomen pretiósum férimus, ad quid tamen próderit tantum nomen absque vera re? Secus vanum esset nos in mundum venísse et in Ecclésiam ingréssos esse; quinímmo, Dóminum eiúsque grátiam pródere hoc esset. Mélius fuísset non nasci quam Dómini grátiam recípere et contra eum peccáre.

Agrícolam consideráte qui seméntem facit in agro: témpore opportúno terram arat, deínde eam stércorat et nil consíderans labórem sub sole, pretiósum semen colit. Cum tempus meténdi advénerit, si spicæ túrgidæ exstant, cor eius labórem sudorémque oblivíscens lætátur et saltat felicitáte refértum. Si vero spicæ evádunt vácuæ ac nihil áliud adstat quam pálea et gluma, agrícola duri labóris sudorísque méminit et agrum illum eo magis negléctum déseret quo magis colúerat.

Simíliter Dóminus terram facit agrum suum, nos hómines orýzam, grátiam fimum, atque per Incarnatiónem et Redemptiónem nos irrígat sánguine suo ut créscere et ad maturitátem perveníre valeámus. Cum die iudícii tempus colligéndi vénerit, qui grátia erit matúrus, regno cælórum gaudébit tamquam fílius adoptívus Dei; qui vero matúrus non fúerit, inimícus fiet, etsi et ipse fílius adoptívus Dei iam fúerat, atque iuxta méritum in ætérnum puniétur.

Fratres caríssimi, scitóte: Dóminus noster Iesus in mundum descéndens innúmeros dolóres ipse pértulit ac suápte Passióne sanctam Ecclésiam cóndidit eámque passióne fidélium auget. Quantúmvis vero mundi potestátes eam premant et oppúgnent, numquam tamen prævalére póterunt. Post Ascensiónem Iesu ab Apostolórum tempóribus usque ad hodiérnos dies Ecclésia sancta ubíque in médiis tribulatiónibus crevit.

Nunc autem, adhuc per quinquagínta vel sexagínta annos, ex quo sancta Ecclésia in nostram Coréam ingréssa est, fidéles iterúmque persecutiónes sustulérunt, etiámque hódie persecútio furit, ut numerósi amíci in eádem fide, inter quos et ego, in cárcerem sint coniécti, quemádmodum vos étiam in média tribulatióne permanétis. Cum ergo unum corpus ita efficiámus, quómodo córdibus íntimis non tristémur? Quómodo iuxta humánum sensum dolórem separatiónis non experiámur?

Attamen, ut dicit Scriptúra, Deus curam habet de mínimo capíllo cápitis, et quidem sua omnisciéntia curat; quómodo ergo tanta persecútio consideránda erit áliter ac Dómini iussum aut eius præmium aut demum eius pœna?

Sectámini ergo voluntátem Dei ac toto corde pro duce cælésti Iesu certáte et huius mundi dæmónium iam a Christo devíctum devíncite.

Obsecro vos: ne amórem fratérnum neglexéritis sed ínvicem adiuváte, atque úsquedum Dóminus misereátur nostri et tribulatiónem amóveat, perseveráte.

Vigínti hic sumus, et grátia Dei omnes adhuc bene se habent. Si quis occísus erit, óbsecro vos ne famíliam eius neglegátis. Multa étiam dicénda hábeo, at quómodo penicíllo et charta exprímere possum? Epístulæ finem fácio. Cum iam próximi simus ad certámen, vos déprecor ut fidéliter deambulétis, ita ut tandem in cælum ingréssi illic ínvicem gratulémur. Osculum amóris mei relínquo vobis.

Vertaling