Lucas 1, 46-55
Magníficat *
ánima
mea Dóminum,
et
exsultávit spíritus meus *
in
Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ
suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent
omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens
est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et
progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros,
*
Abraham et sémini eius in sæcula.