maandag 28 augustus 2017

Die 29 augusti IN PASSIONE S. IOANNIS BAPTISTÆ

Ex Homilíis sancti Bedæ Venerábilis presbýteri (Hom. 23: CCL 122, 354. 356-357)

Nascentis et morientis Christi præcursor

Dignam supérnis aspéctibus virtútem sui certáminis beátus præcúrsor domínicæ nativitátis, prædicatiónis et mortis osténdit qui ut Scriptúra ait: Et si coram homínibus torménta passus est, spes illíus immortalitáte plena est. Cuius diem natálem mérito festa celebritáte repétimus quem ipse própria passióne nobis sollémnem réddidit, quem róseo sánguinis sui fulgóre decorávit; mérito memóriam illíus cum spiritáli gáudio venerámur, qui testimónium quod pro Dómino perhíbuit martýrii signáculo conclúsit.

Neque enim dubitándum est quia beátus Ioánnes pro Redemptóris nostri, quem præcurrébat testimónio, cárcerem et víncula sustínuit pro ipso et ánimam pósuit, cui non est dictum a persecutóre ut Christum negáret sed ut veritátem reticéret; et tamen pro Christo occúbuit.

Quia enim Christus ipse ait: Ego sum véritas, ídeo útique pro Christo, quia pro veritáte sánguinem fudit; et cui nascitúro, prædicatúro, baptizatúro prius nascéndo, prædicándo ac baptizándo testimónium perhibébat, hunc étiam passúrum prior ipse patiéndo signávit.

Talis ígitur ac tantus vir præséntis vitæ términum post longam vinculórum afflictiónem sánguinis effusióne suscépit. Ille qui libertátem supérnæ pacis evangelizábat, ab ímpiis in víncula conícitur; cláuditur obscuritáte cárceris, qui venit testimónium perhibére de lúmine quique ab ipsa luce, quæ Christus est, lucérna ardens et lucens appellári méruit; et ipse próprio cruóre baptizátur, cui Redemptórem mundi baptizáre, cui vocem Patris super illum audíre, cui Spíritus Sancti grátiam in eum descendéntis vidére donátum est. Sed non erat grave, immo leve ac desiderábile erat tálibus torménta pro veritáte temporália pérpeti, quæ perpétuis nóverat remuneránda gáudiis.

Optábile mortem habébant, quæ natúræ necessitáte inevitábilis imminébat, confésso Christi nómine cum palma vitæ perénnis excípere. Unde bene dicit Apóstolus: Quia vobis datum est a Christo non solum ut in eum credátis, sed étiam ut pro illo patiámini. Qui ídeo donum esse dicit Christi ut pro illo patiántur elécti, quia sicut item dicit: Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad superventúram glóriam quæ revelábitur in nobis.